- INQUISITORES Fidei
- INQUISITORES Fideiin Eccl. Rom. quod munus obeant, diximus ubi de Inquisitionis origine: ac progressu. Addam hîc pauca. In Gallia Inquisitorum huiusmodi primum auditum nomen tum, cum Waldenses, uti vocantur, magno successu varia Eccl. Rom. dogmata impugnare regnumqueve Pontisicium ibi magnopere labefactare inciperent. Tunc enim in Conc. Tolosano, contra eos coacto A. C. 1229. Legatus Apostolicae sedis, uti vocant, qui illi praeerat, Mandavit Inquisitionem fieri contra Haereticos suspectons de haeretica pravitate, ut ait Gul. de Podiolaurentii c. 49. Delecti vero ii potissimum ex Fratribus Ordinis Praedicatorum, e quibus Petri Cellani et Gul. Arnaldi idem auctor meminit c. 43. ubi postmodum illis ex ordine Fratrum Minorum, qui Praedicatorum rigorem mansuetudine suâ temperarent, adiunctos Collegas esse, addit. Namque Robertus, cogn. Bulgarus, ob saevitiam, notus; Falco quoque Fider Inquisitor in Occitania. ob cuius nimium rigorem Rex Phil. misit A. C. 1301. qui de eius excessibus inquiterent, statuitqueve, ut in posterum de haeresi suspecti aut accusati Regiis carceribus recluderentur Tolosae, neque Regii subditi Inquisitoris decreto possent detineri, nisi sumpto prius Ep. con silio et Senescalli Regii auxilio implorato Praeter hos famosus fuit Gulielmus de Morreriis A. C. 1302. et Ioh. Parher, A. C. 1413. Cum dein post initium Sec. XVI. Rom. Eccl. contradiceretur passim iterumqueve in Gallia ingens hominum turba surgenti Evangelio nomen darent, Matthaeum Ortyum Doct. Theologum ex eodem Praedicatorum ordine Fidei Inquisitorem instituit Franciscus I. circa A. C. 1536. idemqueve Rex Iosepho Corregie, itidem Dominicano, perinde Inquisitoris in toto Regno munus obeundi facultatem concessit, A. C. 1540. Post quem Henr. II. eundem Ortyum ampliori potestate instruxit, A. C. 1550. etc. Huiusmodi vero ministrorum expensae et ad victum necessaria, ex Regio Fisco subministrabautur, a Ballivis, qui eo aevo Bailliviarum suarum percipiebant reditus et de iis in Camera computorum rationes reddebant. In quam rem prostat Diploma Phil. Pulchri hocce: Senesc. Tolosae et Carcass. Sal. Cum Frater Gulielmus de Morreriis ---- sit de nova Inquisitor Tolosae auctoritate Apostolicâ deputatus: mandamus vobis, quatenus carceres nostros, Muros ad custodiam detentorum --- aliaqueve --- necessaria nec non pecuniam ad ipsius victum et officium exercendum liberari et ministrari faciatis, eidem in sui exsecutione officii auxilium, favorem et consilium impendentes, prout aliis Inquisitoribus hactenus fieri consuevit, et quandiu nostrae placuerit volumtati. Actum apud Vienn. A. C. 1302. apud C. du Fresne in Gloss. Similes his Inquisitores occurrunt apud Suet. Iul. c. 1. ubi de Caefare, Mustatus, diversarum partium habebatur, ut etiam --- prope per singulas ncctes commutare latebras cogeretus seque ab Inquisitoribus pecuniâ redimere: Graeci eleganter φυγαδοθήρας vocant, recentior Hellenismus etiam διωγμίνας, ut videre est apud Metaphrastem in Vita S. Athanasii. Iustinianus Quaestores a se instituros ἐρευνάδας appellat, de quorum officio Vide Nov. 80. et plura hanc in rem, apud Casaub. ad Suet. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.